Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ut utrubique orationem docte divisit suam,
  2. ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.
  3. nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.
Scel.
  1. Heus, Palaestrio, machaera nihil opust.
Pal.
  1. Quid iam, aut quid est?
S.
  1. Domi eccam erilem concubinam.
P.
  1. Quid, domi?
S.
  1. In lecto cubat.
Pal.
  1. Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.
Scel.
  1. Quid iam?
Pal.
  1. Quia hanc attingere ausus esausu's mulierem hinc ex proxumo.
Scel.
  1. Magis hercle metuo.
Pal.
  1. Sed numquam quisquam faciet quin soror
  2. istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.
Scel.
  1. Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit,
  2. quam ut perirem, si elocutus essem ero?