Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nisi me omittis.
Scel.
  1. Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?
Pal.
  1. Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio
  2. an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit?
Phil.
  1. Mittis me an non mittis?
Scel.
  1. Immo vi atque invitam ingratiis,
  2. nisi voluntate ibis, rapiam te domum.
Phil.
  1. Hosticum hoc mihi
  2. domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum
  3. neque moror neque vos qui hómines sitis novi neque scio.
Scel.
  1. Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem,
  2. te huc, si omisero, intro ituram.
Phil.
  1. Vi me cogis, quisquis es.
  2. do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.
Sc.
  1. Ecce omitto.
Ph.
  1. At ego abeo missa. —