Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Scin te periisse?
- Nunc quidem domi certo est. certa res est
- nunc nostrum observare ostium, ubi ubist.
- At, Sceledre, quaeso,
- ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit
- atque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem.
- Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo
- me id iam non vidisse arbitror.
- Ne tu hercle sero, opinor,
- resipisces: si ad erum haec res prius † devenerit, peribis pulchre.
- Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse.
- Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.
- Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.
- Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:
- dum te fidelem facere ero voluisti, absumptus esabsumptu's paene.
- sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam.