Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Facete advortis tuom animum ad animum meum.
- Novisse mores tuos me meditate decet
- curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.
- Ecquid meministi?
- Memini: centum in Cilicia
- et quinquaginta, centum in Scytholatronia,
- triginta Sardos, sexaginta Macedones
- † sunt homines quos tu occidisti uno die.
- Quanta istaec hominum summast?
- Septem milia.
- Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
- At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.
- Edepol memoria es optuma.
- Offae monent.
- Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes,
- communicabo semper te mensa mea.