Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.
Pal.
  1. Quod id est facinus?
Scel.
  1. Impudicum.
Pal.
  1. Tute scias soli tibi,
  2. mihi ne dixis, scire nolo.
Scel.
  1. Non enim fáciam quin scias.
  2. simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.
Pal.
  1. Edepol, Sceledre, homo sectatus essectatu's nihili nequam bestiam.
Scel.
  1. Di te perdant.
Pal.
  1. Te istuc aequom — quoniam occepisti, eloqui.
Scel.
  1. Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,
  2. atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero
  3. nescio quo adulescente.
Pal.
  1. Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?
Scel.
  1. Profecto vidi.
Pal.
  1. Tutin?
Scel.
  1. Egomet duobus his oculis meis.