Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. cum suo amatore amplexantem atque osculantem.
Per.
  1. Immo optume.
  2. idem ego dicam, si ex me exquiret miles.
Pal.
  1. Sed simillimas
  2. dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,
  3. ne titubet, si exquiret ex ea miles.
Per.
  1. Nimis doctum dolum.
  2. sed si ambas videre in uno miles concilio volet,
  3. quid agimus?
Pal.
  1. Facilest: trecentae possunt causae conligi:
  2. “non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,
  3. prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest”,
  4. quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via
  5. inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.
Per.
  1. Placet ut dicis.
Pal.
  1. Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube
  2. cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe,