Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. anteveni aliqua aut tú aliquosum circumduce exercitum,
  2. coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;
  3. interclude inimicis commeatum, tibi muni viam
  4. qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas
  5. tuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est.
  6. reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,
  7. quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.
  8. magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.
  9. tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast
  10. nos inimicos profligare posse.
Pal.
  1. Dico et recipio
  2. ad me.
Per.
  1. Et ego impetrare dico id quod petis.
Pal.
  1. At te Iuppiter
  2. bene amet.
Per.
  1. Auden participare me quod commentus es"commentu's?