Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Occisi sumus.
Pal.
  1. Quid negotist?
Per.
  1. Res palamst.
Pal.
  1. Quae res palamst?
Per.
  1. De tegulis
  2. modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium
  3. per nostrum impluvium intus ápud nos Philocomasium atque hospitem
  4. osculantis.
Pal.
  1. Quis homo id vidit?
Per.
  1. Tuos conservos.
Pal.
  1. Quis is homost?
Per.
  1. Nescio, ita abripuit repente sese subito.
Pal.
  1. Suspicor
  2. me periisse.
Per.
  1. Vbi abit, conclamo: heus quid agis tu inquam in tegulis?
  2. ille mihi abiens ita respondit se sectari simiam.