Miles Gloriosus
Plautus, Titus Maccius
Plautus, Titus Maccius, creator; Leo, Friedrich, 1851-1914, editor
- Audin, Palaestrio?
- Quid vis?
- Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi?
- Philocomasium, salve.
- Et tu salve.
- Materque et soror
- tibi salutem me iusserunt dicere.
- Salvae sient.
- Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;
- nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.
- Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.
- Sapis.
- Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.
- Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,
- nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
- et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior:
- eam nobilitatem amittendam video.
- Ne fle.
- Non queo,
- quom te video.