Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo.
Milph.
  1. Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis.
Pal.
  1. Quin érgo abis, quando résponsumst?
Milph.
  1. Ibo átque illam huc addúcam,
  2. proptér quam opera est mihi. númquid vis?
Pyrg.
  1. Ne mágis sim pulcher quám sum,
  2. ita mé mea forma habet sóllicitum.
Pal.
  1. Quid hic núnc stas? quin abis?
Milph.
  1. Ábeo.
Pal.
  1. Atque ádeo, audin tu? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat —
  2. Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse.
Milph.
  1. Hic cúm mea era est, hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt.
Pal.
  1. Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro.
Milph.
  1. Remoráre, abeo. —
Pal.
  1. Neque té remoror neque tángo neque te — táceo.
Pyrg.
  1. Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.