Miles Gloriosus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre,
  2. quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast.
Pyrg.
  1. Iube adíre.
Pal.
  1. At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum,
  2. quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.
Pyrg.
  1. Memini ét praeceptis párebo.
Pal.
  1. Vocon érgo hanc quae te quaérit?
Pyrg.
  1. Adeát, si quid volt.
Pal.
  1. Sí quid vis, adi, múlier.
Mil.
  1. Pulcher, sálve.
Pyrg.
  1. Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.
Milph.
  1. Tecum aétatem exigere út liceat —
Pyrg.
  1. Nimium óptas.
Milph.
  1. Non me dico,
  2. sed erám meam, quae te démoritur.
Pyrg.
  1. Multae aliae ídem istuc cúpiunt,