Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- parasse atque ea se mercis mercatum undique,
- adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;
- me idem decere, si ut deceret me forem.
- ego mé ubi invisum meo patri esse intellego
- atque odio me esse quoi placere aequom fuit,