Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Bene vale.—
- Bene sit tibi.
- quin mihi quoque etiamst ad portum negotium.
- nunc adeo ibo illuc. séd optume gnatum meum
- video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust,
- huic persuadere quo modo potis siem,
- ut illam vendat neve det matri suae;
- nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust,
- ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat.
- Homó me misérior nullúst aeque, opínor,
- neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna;
- satin quídquid est, quam rem agere óccepi,
- proprium nequit mihi evenire quod cupio?
- ita míhi mala res aliqua óbicitur,
- bonum quaé meum comprimit cónsilium.