Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. atque illius haec nunc simiae partis ferat.
Lys.
  1. I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico
  2. Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum.
  3. uxori facito ut nunties, negotium
  4. mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi
  5. tris hodie litis iudicandas dicito.
  6. ei, et hoc memento dicere.
Servvs
  1. Numquid amplius?
Lys.
  1. Tantumst.
Dem.
  1. Lysimache, salve.
Lys.
  1. Euge, Demipho,
  2. salveto. quid agis? quid fit?
Dem.
  1. Quod miserrumus.
Lys.
  1. Di melius faxint.
Dem.
  1. Di hoc quidem faciunt.