Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ast non habere cui commendarem capram;
  2. quo magis quid facerem cura cruciabar miser.
  3. interea ad me haedus visust adgredirier,
  4. infit mihi praedicare, sese ab simia
  5. capram abduxisse, et coepit inridere me;
  6. ego énim lugere atque abductam illam aegre pati.
  7. hoc quam ad rem credam pertinere somnium,
  8. nequeo invenire; nisi capram illam suspicor
  9. iam me invenisse quae sit aut quid voluerit.
  10. ad portum hinc abii mane cum luci simul;
  11. postquam id quod volui transegi, atque ego conspicor
  12. navem ex Rhodo quast héri advectus filius;
  13. conlibitumst illuc mihi nescio qui visere:
  14. inscendo in lembum átque ad navem devehor.
  15. atque égo illi aspicio forma eximia mulierem,