Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. uxoris simiai dotem ambederit.
  2. instare factum simia, atque hoc denique
  3. respondet, ni properem illam ab sese abducere,
  4. ad me domum intro ad uxórem ducturum meam.
  5. atque oppido hercle bene velle illi visus sum,
  6. ast non habere cui commendarem capram;
  7. quo magis quid facerem cura cruciabar miser.
  8. interea ad me haedus visust adgredirier,
  9. infit mihi praedicare, sese ab simia
  10. capram abduxisse, et coepit inridere me;
  11. ego énim lugere atque abductam illam aegre pati.
  12. hoc quam ad rem credam pertinere somnium,
  13. nequeo invenire; nisi capram illam suspicor
  14. iam me invenisse quae sit aut quid voluerit.
  15. ad portum hinc abii mane cum luci simul;
  16. postquam id quod volui transegi, atque ego conspicor
  17. navem ex Rhodo quast héri advectus filius;
  18. conlibitumst illuc mihi nescio qui visere:
  19. inscendo in lembum átque ad navem devehor.
  20. atque égo illi aspicio forma eximia mulierem,