Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Si istac ibis, commodum obviam venies patri;
  2. postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico
  3. retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:
  4. timidum temptabit te.
Char.
  1. Hac ibo potius. iam censes patrem
  2. abiisse a portu?
Acan.
  1. Quin ea ego huc praecucurri gratia,
  2. ne te opprimeret imprudentem atque electaret.
Char.
  1. Optime.—
Demipho
  1. Miris modis di ludos faciunt hominibus
  2. mirisque exemplis somnia in somnis danunt.
  3. velut ego nocte hac quae praeteriit proxuma
  4. in somnis egi satis et fui homo exercitus.
  5. mercari visus mihi sum formosam capram;
  6. ei ne noceret quam domi ante habui capram