Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater?
- Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:
- armamentis complicandis et componendis studuimus.
- dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,
- neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.
- Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus:
- equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,
- verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.
- loquere porro, quid sit actum.
- Postquam aspexit mulierem,
- rogitare occepit cuia esset.
- Quid respondit?
- Ilico
- occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae
- emisse illam.