Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid vis faciam?
- Tun? id quod volo.
- Quid id est igitur quod vis?
- Dicam.
- Dice.
- At énim placide volo.
- Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?
- Vae tibi.
- Tibi equidem a portu adporto hoc—
- Quid fers? dic mihi.
- Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam.
- Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali.
- nullus sum.
- Immo es—
- Scio iam, miserum dices tu.