Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?
Acan.
  1. Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit.
Char.
  1. Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet
  2. sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?
Acan.
  1. Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.