Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere.
  2. ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis:
  3. et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via.
Char.
  1. Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi?
  2. curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet.