Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio,
- abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.
- simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum),
- simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito,
- detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast:
- cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere.
- ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis:
- et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via.
- Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi?
- curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet.
- Nugas ago.
- quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.
- Mali nescio quid nuntiat.
- Genua hunc cursorem deserunt;
- perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia,