Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit.
  2. vosmet videte quam mihi valde placuerit:
  3. postridie hospitem adeo, oro ut vendat mihi,
  4. dico eius pro méritis gratum me et munem fore.
  5. quid verbis opus est? emi, átque advexi heri.