Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Nisi non vis.
Sen.
  1. Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras,
  2. quid ille faciat, né id observes, quó eat, quid rerum gerat.
Mat.
  1. At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.
Sen.
  1. Sane sapit,
  2. atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius.
Mat.
  1. Atque ibi potat.
Sen.
  1. Tua quidem ille causa potabit minus,
  2. si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?
  3. una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,