Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,
  2. nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego.—
Men.
  1. Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;
  2. quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.
  3. si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,
  4. quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.
  5. nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;
  6. aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor?
  7. aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.
Erotivm
  1. Quis hic me quaerit?