Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- mens est in quo ---
- eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.
- quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt
- aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est.
- sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui
- agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.
- ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque
- dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
- aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, ut
- sponsio fierét. quid ille? qui --- praedem dedit.