Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. em hac ábiit, si vis persequi vestigiis.
  2. atque edepol eccum óptume revortitur;
  3. sed pallam non fert.
Mat.
  1. Quid ego nunc cum illoc agam?
Pen.
  1. Idem quod semper: male habeas; sic censeo.
  2. huc concedamus: ex insidiis aucupa.
Menaechmvs
  1. Vt hóc utimúr maximé more móro
  2. moléstoque múltum, atque utí quique súnt
  3. optumí, maxumé morem habént hunc:
  4. cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos: