Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
  2. ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
Men.
  1. Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur,
  2. ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
Er.
  1. Ergo mox auferto tecum, quando abibis.
Men.
  1. Maxime.
Er.
  1. Eamus intro
Men.
  1. Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui.
  2. eho Messenio, accede huc.
Mess.
  1. Quid negoti est?