Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. qui amicam habes eram meam hanc Erotium?
Men.
  1. Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
Cyl.
  1. Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime
  2. cyathisso apud nos, quando potas?
Mess.
  1. Ei mihi,
  2. quom nihil est qui illi homini diminuam caput.
Men.
  1. Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
  2. Epidamnum numquam vidi neque veni?
Cyl.
  1. Negas?
Men.
  1. Nego hercle vero.