Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
  2. Menaechme, salve.
Men.
  1. Di te amabunt quisquis es.
Cyl.
  1. Quisquis --- quis ego sim?
Men.
  1. Non hercle vero.
Cyl.
  1. Vbi convivae ceteri?
Men.
  1. Quos tu convivas quaeris?
Cyl.
  1. Parasitum tuom.
Men.
  1. Meum parasitum? certe hic insanust homo.
Mess.
  1. Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?