Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.—
- Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
- sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes.
- Habeo.
- Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis:
- neque defiat neque supersit.
- Cuius modi hí homines erunt?
- Ego et Menaechmus et parasitus eius.
- Iam isti sunt decem;
- nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.