Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.
Men.
  1. Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
  2. facere coniecturam ---?---
(Pen.)
  1. ---captum sit collegium.
Men.
  1. Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
Pen.
  1. Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre,
  2. nam ex istoc loco spurcatur nasum odore † inlucido.
Men.
  1. Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis.
Pen.
  1. Decet.
Men.
  1. Quid igitur? quid olet? responde.