Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quando égo tibi ancillás, penum,
  2. lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,
  3. malo cavebis si sapis, virum observare desines.
  4. átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
  5. hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
Pen.
  1. Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
  2. nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
Men.
  1. Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
  2. ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi
  3. conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?