Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Dabitur.
Mes.
  1. Ergo nunciam
  2. vis conclamari auctionem fore?
Men.
  1. Equidem die septimi.
Mess.
  1. Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.
  2. venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.
  3. venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.
  4. venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.
  5. vix credo tota auctione capiet † quinquagesies.
  6. nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.