Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ita est adulescens; ipsus escae maxumae
- cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,
- tantas struices concinnat patinarias:
- standumst in lecto, si quid de summo petas.
- sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:
- domi domítus sum usque cum caris meis.
- nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
- id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
- nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.
- Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.