Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- meís dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam:
- ís suo fílio
- fídicinam emit, quam ipse amat, quam ábiens mandavit mihi.
- sí sibi nunc álteram
- áb legione adduxit animi causa, corium perdidi.
- nam úbi senex sénserit
- síbi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.
- át enim tu praecave.
- át enim—bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.
- néquam homo es, Epidice.
- quí lubidost male loqui?