Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Inique .
Per.
  1. Quid iam?
Phil.
  1. Quia
  2. tuae memoriae interpretari me aequom censes.
Per.
  1. Commode
  2. fabulata es.
Ph.
  1. Mira memoras.
P.
  1. Te memini—
Ph.
  1. Em istuc rectius.
P.
  1. Meministin—
Ph.
  1. Memini id quod memini.
P.
  1. At in Epidauro—
Ph.
  1. Ah, guttula
  2. pectus ardens mi aspersisti.
Per.
  1. Virgini pauperculae,
  2. tuaeque matri me levare paupertatem?
Phil.
  1. Tun is es,
  2. qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?
Per.
  1. Ego sum. salve.
Phil.
  1. Salva sum, quia te esse salvom sentio.