Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Qui?
- Quia ante aliis fuit.
- Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles:
- travolaverunt ad hostis.
- Tum ille prognatus Theti
- sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae.
- id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis,
- si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
- Supersede istis rebus iam.
- Tu ipse, ubi lubet, finem face.
- Desiste percontarier.