Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quid rogas?
Ep.
  1. Vbi árma sunt Stratíppocli?
T.
  1. Pól illa ad hostis transfugerunt.
E.
  1. Armane?
T.
  1. Atque equidem cito.
Ep.
  1. Sérione dicis tu?
Th.
  1. Sério, inquam: hostes habent.
Ep.
  1. Édepol facinus improbum.
Th.
  1. At iam ante alii fecerunt idem.
  2. erit illi illa res honori.
Ep.
  1. Qui?
Th.
  1. Quia ante aliis fuit.
  2. Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles:
  3. travolaverunt ad hostis.
Ep.
  1. Tum ille prognatus Theti
  2. sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae.
  3. id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis,
  4. si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.
Th.
  1. Supersede istis rebus iam.
Ep.
  1. Tu ipse, ubi lubet, finem face.