Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum—gerrae maxumae.
- cani quoque etiam ademptumst nomen.
- Qui?
- Vocant Laconicum.
- haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.
- Quin tu ut occepisti loquere?
- Occepere aliae mulieres
- duae post me sic fabulari inter sese—égo abscessi sciens
- paulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare;
- nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,
- quae loquerentur.