Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. vos video opportunitate ambo advenire.
Per.
  1. Quid rei est?
Ep.
  1. Mane dum, sine respirem quaeso.
Per.
  1. Immo adquiesce.
Ep.
  1. Animo malest.
A.
  1. Recipe anhelitum.
P.
  1. Clementer, requiesce.
E.
  1. Animum advortite.
  2. a legione omnes remissi sunt domum Thebis.
Ap.
  1. Quis hoc
  2. dicit factum?
E.
  1. Ego ita factum esse dico.
P.
  1. Scin tu istuc?
E.
  1. Scio.
Per.
  1. Qui tu scis?
Ep.
  1. Quia ego ire vidi milites plenis viis;
  2. arma referunt et iumenta ducunt.
Per.
  1. Nimis factum bene.
Ep.
  1. Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines,
  2. binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias,