Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quiá licitumst eam tíbi vivendo vincere.
- Oh,
- Hércules égo fui, dum ílla mecúm fuit;
- neque séxta aerumna acérbior Herculí, quam illa mihi obiéctast.
- Pulcra édepol dos pecuniast.
- Quae quidem pol non maritast.
- St, tacéte, habete animúm bonum.
- liquido éxeo foras auspício, aví sinistra;
- acútum cultrum habeó, senis qui exénterem marsúppium.
- sed eccum ípsum ante aedis conspicor Apoecide†
- qualis volo vetulos duo.