Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:
- vix adipiscendi potestas modo fuit.
- Scurra es.
- Scio
- te esse equidem hominem militarem.
- Audacter quam vis dicito.
- quid ais? perpetuen valuisti?
- Varie.
- Qui varie valent,
- capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus.
- Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde.