Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?
- Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi;
- at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.
- Iam istoc probior es meo quidem animo, cúm in amore temperes.
- Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;
- is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.
- Quid tibi me vis facere?
- Argenti dare quadraginta minas,
- quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.
- Si hercle haberem ---
- Nam quid te igitur retulit