Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quid clamas?
Ph.
  1. Quid tibi istum tactio est?
T.
  1. Quia mihi lubitum est.
Ph.
  1. Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.
Plan.
  1. Phaedrome, obsecro serva me.
Ph.
  1. Tamquam me et genium meum.
  2. miles, quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum,
  3. quem parasitus hic te elusit.
Plan.
  1. Per tua genua te obsecro,
  2. ut nos facias certiores.
Ther.
  1. Quid istuc ad vos attinet?
  2. quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
Cvrc.
  1. Vt fastidit gloriosus.
Ther.
  1. Mitte istum, ego dicam omnia.
Cvrc.
  1. Nihil est quod ille dicit.
Plan.
  1. Fac me certiorem, óbsecro.