Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
- Vbi nunc Curculionem inveniam?
- In tritico facillume,
- vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
- ego abeo, vale atque salve.—
- Male vale, male sit tibi.
- quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
- cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.
- Antiquom poe+tam audivi scripsisse in tragoedia,
- mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.
- verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
- non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest
- peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,
- rogat unde habeam. quid id tu quaeris? quia mi quaesitost opus.
- nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.
- vix foras me abripui atque effugi. apage istanc canículam.