Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Mandatumst mihi,
- ut has tabellas ad eum ferrem.
- Quis tu homo es?
- Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
- Summane, salve. qui Summanu'sSummanus es ? fac sciam.
- Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,
- summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.
- Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
- apud mé profecto nihil est Summano loci.
- sed istúm quem quaeris ego sum.
- Quaeso, tune is es,
- Lyco trapezita?
- Ego sum.
- Multam me tibi
- salutem iussit Therapontigonus dicere,
- et has tabellas dare me iussit.