Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace.
  2. edepol ne ego hic med intus explevi probe,
  3. et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,
  4. ubi reliquiarum reliquias reconderem.
  5. quis hic est qui operto capite Aesculapium
  6. salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.
  7. simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.
Lyc.
  1. Vnocule, salve.
Cvrc.
  1. Quaeso, deridesne me?
Lyc.
  1. De Coclitum prosapia te esse arbitror,
  2. nam ei sunt unoculi.
Cvrc.
  1. Catapulta hoc ictum est mihi
  2. apud Sicyonem.
Lyc.
  1. Nam quid id refert mea,
  2. an aula quassa cum cinere effossus siet?
Cvrc.
  1. Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat;