Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
- semper curato ne sis intestabilis.
- Quid istúc est verbi?
- Caute ut incedas via:
- quod amas amato testibus praesentibus.
- Quin leno hic habitat.
- Nemo hinc prohibet nec vetat,
- quin quod palam est venale, si argentum est, emas.
- nemo ire quemquam publica prohibet via;
- dum ne per fundum saeptum facias semitam,
- dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,
- iuventúte et pueris liberis, ama quid lubet.
- Lenonis hae sunt aedes.
- Male istis evenat.
- Qui?
- Quia scelestam servitutem serviunt.