Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- procul sedere longe a me Aesculapium,
- neque eum ad me adire neque me magni pendere
- visumst.
- Item alios deos facturos scilicet:
- sane illi inter se congruont concorditer.
- nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,
- namque incubare satius te fuerat Iovi,
- qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
- Siquidem íncubare vélint qui periuraverint,
- locus nón praeberi potis est in Capitolio.
- Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio
- petas, ne forte tibi évenat magnum malum,
- quod in quiete tibi portentumst.
- Bene facis.
- ibo atque orabo.—
- Quae res male vortat tibi.—